Charter Document - 02440253

Charter Document - 02440253


Charter Number: 02440253
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1195 - 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Savaricus divina miseratione Bathon et Glaston episcopus eternam in domino salutem Quoniam sicut ait apostolus omnes stabimus ante tribunal Cristi recepturi prout gessimus in corpore sive bonum sive malum necessarium est nobis in presenti seminare quod in futuro metere valeamus De meritis igitur sancti mitissimi beati Andree apostoli licet inmeriti confidentes cupientes etiam eius precibus domino iugiter commendari ecclesiam de Piltun canonicis in ecclesia Wellen deo servientibus in augmentum commune provida deliberatione concedimus et presentis scripti munimine confirmamus statuentes ut cum dilectus filius noster Rogerus Winton archidiaconus eam quocumque modo possidere desierit pleno mox iure ad usus canonicorum devolvatur Volumus tamen et presenti scripto statuimus ut in eadem ecclesia duo presbyteri honeste et probabilis conversationis de eadem communa perpetuo sustententur pro anima nostra omniumque decessorum nostrorum ac successorum nostrorum plenum defunctorum officium diebus singulis completuri percepturi etiam de eadem communa pro stipendiis suis per annum uterque duas marcas et dimidiam et communam panis sicut vicarii ipsius ecclesie In aniversario quoque die obitus nostri centum pauperes reficientur in eadem ecclesia et qui exequiis nostris iuxta morem ipsius ecclesie interfuerint pro laboris sui solatio percipient de eadem communa canonici quaternos denarios vicarii binos Ut autem hec constitutio nostra perpetuum robur optineat eam presentis scripti munimine duximus confirmandam Hiis testibus Alexandro decano ipsius ecclesie Willelmo precentore Thoma subdecano