Charter Document - 02440249

Charter Document - 02440249


Charter Number: 02440249
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1200 - 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus presentem cartam cernentibus Savaricus divina permissione Bathon et Glaston episcopus eternam in domino salutem Iustum est et rationi consentaneum ut quorum erga nos devotionem certioribus probavimus argumentis de eorum utilitatibus teneamur sollicitiores existere et ad eorum commoda promovenda totis debeamus viribus hanelare Attendentes igitur religionem et honestatem Athelingensis monasterii devotionem quoque quam ad nos et ecclesiam nostram Wellensem habere dinoscitur de consilio et assensu dilectorum filiorum Alexandri decani Wellensis et totius eiusdem ecclesie capituli ecclesiam de Suttona perpetuam Wellen ecclesie prebendam esse censuimus deliberatione provida statuentes ut dilectus filius noster abbas Benedictus Athelingensis et omnes successores ipsius eiusdem loci abbates canonici sint in perpetuum prefate Wellen ecclesie predictam ecclesiam de Suttona cum omnibus pertinentiis suis nomine prebende perpetuo possessuri cum omnibus libertatibus et immunitatibus quas antique prebende Wellen ecclesie habere dinoscuntur Stallum quoque in choro et locum in capitulo Wellen proximum iuxta subdecanum eisdem abbatibus fecimus assignari communi et concordi provisione dicti decani et totius capituli Wellen perpetuo eis indulgentes ut neque per nos vel successores nostros neque per decanos Wellen vel per capitulum futuris temporibus ad residentiam aliquam faciendam in Wellen ecclesia in propria persona aliquo modo cogi debeant aut compelli Invenient vero dicti abbates pro se perpetuum vicarium in Wellen ecclesia in officio sacerdotali ministrantem quatuor marcas ab eis vel eorumdem procuratoribus ad hoc constitutis annuatim percepturum scilicet ad pasca unam marcam ad festum sancti Iohannis Baptiste unam marcam ad festum sancti Michaelis unam marcam ad natalem domini unam marcam Ut autem predicta robur perpetuitatis obtineant presenti carta sigillo nostro roborata confirmamus