Charter Document - 02440246
Charter Number: | 02440246 |
---|---|
Cartulary Title: | Bath and Wells 1061-1205 Volume 10 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1195 - 1205 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Savaricus dei gratia Bathon et Glaston episcopus omnibus Cristi fidelibus per episcopatum suum constitutis salutem et benedictionem Quoniam in multis offendimus omnes et sine peccato presens vita non agitur necessaria habemus sanctorum suffragia ut qui nostris excessibus incessanter affligimur eorum apud deum intercessionibus sublevemur Inter omnes autem sanctos memoria dei genitricis eo iocundius agitur quo pro fidelibus sedula creditur interventrix existere et apud deum maiorem noscitur gratiam obtinere Desiderantes itaque inter huius mundi tam varia pericula ipsius patrociniis communiri commendato capituli Wellen consilio provida deliberatione statuimus ut in ecclesia ipsa continua eiusdem dei genitricis virginis habeatur memoria et in eius veneratione missa diebus singulis solemniter celebretur Alteram preterea missam pro predecessoribus nostris episcopis fratribus quoque et benefactoribus ipsius ecclesie cunctisque fidelibus defunctis in eadem ecclesia providimus diebus omnibus specialiter celebrandam ut sacramentis salutaribus expiati superius sedibus celerius inserantur Ad eorum autem sustentationem qui his pro tempore deputabuntur officiis decem libras perpetuas assignavimus videlicet centum solidos de proventibus archidiaconatus trans Perret quos Mauricius de Berkel percipit et alios centum solidos de ecclesia Cerda per manum illius quicumque persona ecclesie illius extiterit singulis annis solvendos Decedentibus vero capellanis qui ad hec officia per nos fuerint deputati in dispositione capituli erit de cetero alios eis quos viderint ydoneos sustinere assignata sibi stipendia percepturos Et preterea uterque illorum plenam communam panis sicut unus canonicus percipiat