Charter Document - 02440244

Charter Document - 02440244


Charter Number: 02440244
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1203
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus ad quos presens carta pervenerit Savaricus dei gratia Bathon et Glaston episcopus salutem in domino Cum ad regimen Wellen ecclesie disponente domino fuissemus assumpti invenimus plerasque prebendas ipsius ecclesie in ecclesiis parochialibus constitutas iurisdictioni archidiaconorum contra morem aliarum prebendarum subiectas et variis ipsorum exactionibus graviter oneratas Quas quia tunc temporis cum pace ipsorum archidiaconorum liberare pro voto non potuimus ne prebende ipsius ecclesie dupplici iure ulterius censeantur statuimus ut decedentibus archidiaconis eedem prebende onus prescripte servitutis excutiant et deinceps eadem gaudeant in perpetuum libertate et inmunitate quam antique prebende habuisse vel habere noscuntur Eandem quoque libertatem et inmunitatem optinere censemus ecclesias sive terras que eidem Wellen ecclesie ante hac collate sunt vel in posterum nostra vel successorum nostrorum diligentia quocumque titulo conferentur Acta sunt hec in capitulo Wellen anno incarnationis dominice MCC tertio in octavis sancti Michaelis Ut autem hec in posterum stabili firmitate perseverent presenti scripto et sigilli nostri munimine roboramus Valete