Charter Document - 02440241

Charter Document - 02440241


Charter Number: 02440241
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1195 - 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Savaricus dei gratia Bathon et Glaston episcopus omnibus fidelibus per episcopatum suum constitutis salutem et benedictionem Quoniam laici plurimique stimulante diabolo res et possessiones ecclesiasticas pervadere non formidant in synodo dudum residentes communi deliberatione sententiam excommunicationis solempniter in eos promulgamus qui ecclesiasticas possessiones mobiles vel inmobiles sine episcopali auctoritate invaderent Quia vero exigentibus negotiis nostris interdum ad multa distrahimur et preter voluntatem nostram in locis remotioribus demoramur ne interim in possessionibus Wellen ecclesie quacumque laicorum inprobitate iactura perveniat concessimus eidem capitulo ut si quis quod nollemus possessiones eorum mobiles vel inmobiles sine nostra auctoritate invaserint liberam habeant nostra auctoritate licentiam excommunicationis in eos sententiam promulgandi Quam etiam volumus per episcopatum nostrum usque ad congruam satisfactionem inmobiliter ab omnibus observari