Charter Document - 02440240

Charter Document - 02440240


Charter Number: 02440240
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1201
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus presentem cartam cernentibus Savaricus divina permissione Bathon et Glaston episcopus eternam in domino salutem Iustum est et rationi consentaneum ut quorum erga nos devotionem certioribus probavimus argumentis de eorum utilitatibus teneamur sollicitiores existere et ad eorum commoda promovenda totis debeamus viribus anelare Attendentes igitur religionem et honestatem Muchi monasterii devotionem quoque quam ad nos et ecclesiam nostram Wellen habere dinoscitur de consilio et assensu dilectorum filiorum Alexandri decani Wellens et totius eiusdem ecclesie capituli ecclesiam de Ileminist perpetuam Well ecclesie prebendam esse censuimus deliberatione provida statuentes ut dilectus filius noster Ricardus Mucheli abbas et omnes successores eiusdem loci abbates canonici sint in perpetuum prefate Wellens ecclesie predictam ecclesiam de Ileminist cum omnibus pertinentiis suis nomine prebende perpetuo possessuri cum omnibus libertatibus et immunitatibus quas antique prebende Well ecclesie habere noscuntur salvis monachis Mucheli quinquaginta solidis quos ante tempora nostra ad sustentationem eorum in coquina de eadem ecclesia de Yleminist percipere consueverunt stallum quoque in choro et locum in capitulo Well primum iuxta precentorem eisdem abbatibus fuerint assignati communi et concordi provisione dicti decani et totius capituli Well perpetuo eis indulgentes ut neque per nos vel successores nostros neque per decanos Well vel per capitulum futuris temporibus ad residentiam aliquam faciendam in Well ecclesia in propria persona aliquo modo cogi debeant aut compelli Invenient quoque dicti abbates per se imperpetuum vicarium in Well ecclesia in officio sacerdotali ministrantem sex marchas ab eis vel eorundem procuratoribus ad hoc constitutis annuatim percepturus scilicet ad pascha viginti solidos ad nativitatem sancti Iohannis Baptiste viginti solidos ad festum sancti Michaelis viginti solidos ad natale domini xx solidos Ut autem predicta robur perpetue firmitatis optineant presenti carta sigillo nostro roborata confirmavimus Acta anno verbi incarnati MCCI apud Well in crastino beati Andree apostoli