Charter Document - 02440229

Charter Document - 02440229


Charter Number: 02440229
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1195 - 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Savaricus dei gratia Bathon et Glaston episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit salutem in vero salutari Ad omnium vestrum volumus devenire notitiam nos divine pietatis intuitu donationem et concessionem quam bone memorie venerabilis frater noster Henricus dei gratia Glaston abbas fecit hospitarie Glaston scilicet duas marcas in ecclesia Basselak sicut in autentico eiusdem abbatis continetur ratam et gratam habere Confirmamus etiam eidem hospitarie quod quandam domum in Bristoll quam Robertus Gilde dedit ecclesie Glaston et domum quandam in Langport Ut autem hec donatio et confirmatio nostra robur optineat eam tam presenti scripto nostro quam sigilli nostri appositione confirmare curavimus Hiis testibus magistro Willelmo de Cycestr Willelmo capellano Roberto Poleyn Waltero marescallo et aliis