Charter Document - 02440222

Charter Document - 02440222


Charter Number: 02440222
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Appropriation
Date: 1195 - 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

[Omnibus] Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Savaricus divina permissione Bathon et Glaston episcopus eternam in domino salutem [Nov]erit universitas vestra nos ad petitionem dilectorum filiorum nostrorum in Cristo conventus Glaston dedisse et concessisse sacristarie eiusdem [loci] ecclesiam beati Iohannis Baptiste de Northbinne volente et consentiente viro venerabili Radulfo tunc temporis eiusdem ecclesie [r]ectore et eam spontanea voluntate integre resignante ita scilicet quod sacrista eam in proprios usus sacristarie Glaston habeat perpetuo possidendam ita libere et plenarie sicut eam memoratus Radulfus possedit cum capella de Pennard ad eam pertinente et omnibus earum pertinentiis et in eis idem sacrista ministros honeste deservituros provideat Et quoniam ea que perpetuo alicui collata sunt beneficia et maxime loco honesto et religioso perpetuum ac firmum robur debent optinere hanc donationem et concessionem nostram tam subscriptorum testimonio quam sigilli nostri appositione confirmavimus inhibentes sub interminatione anathematis ne quis contra hanc ordinationem nostram solempniter factam venire presumens aliter quam supradictum est de dicta ecclesia disponat Hiis testibus Thoma subdecano Wellen magistro Iohanne de Calna magistro Nicholao de Luviers David coco et Iohanne filio eius Willelmo Pasturel et Willelmo filio eius Waltero portario Willelmo Gille Willelmo filio Iohannis de Sancto Benigno et multis aliis