Charter Document - 02440220
Charter Number: | 02440220 |
---|---|
Cartulary Title: | Bath and Wells 1061-1205 Volume 10 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Appropriation |
Date: | 1195 - 1205 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Savaricus divina permissione Bathon et Glaston episcopus eternam in domino salutem Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos divine amoris intuitu concessisse karissimis in Cristo filiis nostris priori et conventui Glaston ecclesiam de Strete cum capellis et omnibus aliis pertinentiis suis in proprios usus suos ad elemosinam et sustentationem pauperum quam citius eas vacare contigerit possidendas et habendas pacifice et quiete in perpetuum ita tamen quod per idoneos capellanos ministretur Ut igitur hec nostra concessio perpetuum firmitatem optineat eam presenti scripto sigilli nostri munimine roborato dignum duximus commendare Hiis testibus magistro Petro de Inchisham Willelmo de Aysseburi capellano Hamelino de Columbers Galfrido de Well Willelmo de Ludyngtone et multis aliis