Charter Document - 02440214
Charter Number: | 02440214 |
---|---|
Cartulary Title: | Bath and Wells 1061-1205 Volume 10 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1198 - 1205 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Savaricus dei gratia Bathon et Glaston episcopus salutem in domino Attendentes honestam religionem dilectorum filiorum prioris et monachorum apud Ewias in monastico habitu sub ordinatione abbatis et conventus Glouc domino famulantium decimas totius dominii de Burneham quas in proprios usus hucusque noscuntur habuisse eis auctoritate episcopali confirmamus in usus proprios perpetuo habendas et eisdem decimis rationabiliter estimatis in eadem ecclesia quindecim marcas per manum vicarii perpetui qui in eadem ecclesia per nos vel per successores nostros instituetur annuatim in proprios usus imperpetuum percipiendas concedimus ita tamen quod predictarum decimarum estimatio in numero predictarum quindecim marcarum computabitur Prenominatus autem vicarius qui in eadem ecclesia pro residua parte ministraverit de omni onere episcopali diocesano et officialibus suis respondebit Ut autem hec donatio et concessio rata sit imperpetuum presenti scripto sigillo nostro munito eam duximus roborare Hiis testibus R priore Bathon magistro Willelmo capellano nostro et aliis