Charter Document - 02440210
Charter Number: | 02440210 |
---|---|
Cartulary Title: | Bath and Wells 1061-1205 Volume 10 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1202 - 1203 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Savaricus dei gratia Bath et Glaston episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit salutem in eo qui nostra salus est Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire nos privilegia summorum pontificum Innocentii Eugenii Alexandri iii Celestini diligenter inspexisse quorum auctoritate confirmata est ecclesia de Meleb plenarie et integre cum omnibus pertinentiis suis in usus proprios canonicorum regularium Cyr deo ibidem servientium Nos igitur freti multa deliberatione et consilio virorum maturi pectoris predictorum venerabilium patrum volentes sequi vestigia prenominatam ecclesiam de Muleb canonicis regularibus Cyr in usus proprios plenarie et integre confirmamus Et ut hec nostra confirmatio rata sit eam sigilli nostri appensione communivimus Acta sunt autem hec anno ab incarnatione domini millesimo CCII in die purificationis beate Marie apud Chiu Hiis testibus Thoma subdecano Well magistro Alano tunc officiali magistro W capellano I Chauvel I de Porta R de Esseio I de Calna G Gimel R de Hevill et aliis