Charter Document - 02440207
Charter Number: | 02440207 |
---|---|
Cartulary Title: | Bath and Wells 1061-1205 Volume 10 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1198 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris Savaricus dei gratia Bathon episcopus salutem in vero salutari Approbate consuetudinis est inter homines ea litterarum apicibus commendare quorum memoria ad posterorum notitiam optatur pervenire Ea propter universitatem vestram scire volumus quod dominus Henricus secundus illustris rex Anglie presente et assentiente venerabili patre nostro domino Baldewino Cantuar archiepiscopo presentibus quoque multis aliis tam clericis quam laicis de optimatibus Anglie apud London concessit et dedit deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus sancte domus hospitalis Ierlm et fratribus in eadem domo deo servientibus ad collocandas et sustentandas ibidem sorores ordinis sui locum de Bokeland in quo ecclesia sancte Marie et sancti Nicholai sita est cum omnibus suis pertinentiis Ita quoque et nos quibus ex suscepto imminet officio religiosorum quieti paterna solicitudine providere consideratione religionis dicte domus hospitalis Ierlm et fervore affectuose devotionis qua ipsam et fratres eius diligimus ipsam concessionem et donationem domini regis quantum ad nos spectat ratam habemus et acceptam et predictum locum de Bocland cum omnibus ecclesiis et capellis et terris et ceteris omnibus pertinentiis suis et libertatibus iam dictis fratribus hospitalis Ierlm et sororibus episcopali auctoritate confirmamus ipsosque fratres in ecclesia de Bokeland et in ecclesia de Porreton cum omnibus capellis et pertinentiis et cum omni iure quod ipsi fratres habent vel habere debebunt in ecclesia de Poulet nomine ecclesie de Porreton et in ecclesia de Cheddesia que est membrum ecclesie de Porreton et in ecclesia de Bekynton cum pertinentiis suis et in ecclesia de Kynemersdon cum pertinentiis suis et in capella de Dirston cum suis pertinentiis et in omni iure quod habent vel habere debebunt in ecclesia de Radynton ex concessione Emme de Lucell perpetuas personas instituimus ita quod omnes fructus et omnes obventiones earundem ecclesiarum cum capellis et terris et decimis et omnibus pertinentiis suis usibus ipsorum fratrum et sororum ordinis sui apud Bokeland existentium perpetuo applicentur et quod easdem ecclesias cum pertinentiis earum et capellas habeant et teneant integre libere et quiete sicut eas bone memorie Thomas archidiaconus aliquo tempore vite sue melius et liberius possedit salvis episcopalibus consuetudinibus et honesta sustentatione vicariorum qui in prefatis ecclesiis perpetuo ministrabunt Quod ut perpetue firmitatis robur optineat presentis pagine inscriptione et sigilli nostri appositione curavimus confirmare anno incarnationis dominice millesimo clxxxix Hiis testibus Ricardo archidiacono Constant Baldewino cancellario Saresbur Willelmo de Sancte Marie Ecclesia Ricardo de Vitery Ricardo de Bucemundo Rogero filio Reinfr[idi] Iohanne de Ramesbury Roberto le Mansell et Humfr[id]o filio suo Rogero de Godestowe Willelmo de Pleyet Willelmo de Silby Gilberto nepote prioris Bathon et multis aliis