Charter Document - 02440199

Charter Document - 02440199


Charter Number: 02440199
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1195 - 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Savaricus Bathon et Glaston episcopus salutem in domino Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod nos attendentes religionem et honestatem dilectorum nobis in Cristo fratrum prioris et canonicorum de Bradenestok eis ecclesiam de Childecompton cum omnibus ad eam spectantibus quam de donatione et concessione venerabilis decessoris nostri Regin[aldi] Bathon episcopi pia devotione sunt consecuti auctoritate episcopali confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus statuentes ut iamdicta ecclesia et eius ministri eadem per omnia in perpetuum gaudeant libertate quam habuisse noscuntur antequam ecclesia illa usibus predictorum virorum religiosorum fuisse deputata scilicet dum Wellens ecclesie prebende portio extitit Quod ut perpetue firmitatis robur optineat presenti scripto et sigilli nostri munimine dignum duximus roborare Hiis testibus magistro Alexandro decano Wellens magistro Willelmo precentore Wellens magistro Alano officiali et multis aliis