Charter Document - 02440192

Charter Document - 02440192


Charter Number: 02440192
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1198 - 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Savaricus dei gratia Bathon et Glaston episcopus salutem in domino Ad universitatis vestre volumus devenire notitiam nos de assensu Bathon et Wellen ecclesiarum dedisse et concessisse divine pietatis intuitu pro anima nostra et pro animabus antecessorum et successorum nostrorum deo et hospitali sancti Iohannis Baptiste in Bathon dimidiam virgatam terre cum omnibus pertinentiis suis in manerio nostro de Evercriz in puram et perpetuam elemosinam libere et quiete ab omni servitio seculari in perpetuum possidendam videlicet unum ferlingum terre quod Martin de Alum tenuit et aliud ferlingum quod Radulphus vicinus eius tenuit Ut autem hec donatio et concessio nostra perpetue firmitatis robur optineant eam tam sigilli nostri quam etiam sigillorum tam Bathon quam Wellen ecclesiarum munimine fecimus roborari Hiis testibus Roberto priore Bathon Willelmo de Cerde canonico Well magistro Willelmo de Cicestr capellano Iohanne de Chauv Iohanne de Karenton clericis Reginaldo de Erleie et Roberto de Castelford magistris Roberto le prestr Umfredo Mansel Thoma de Palton Willelmo de Stokis et multis aliis clericis et laicis