Charter Document - 02440190
| Charter Number: | 02440190 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Bath and Wells 1061-1205 Volume 10 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1195 - 1205 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Savar[icus] dei gratia Bath et Glaston episcopus veram in Cristo s[alutem] Noveritis nos divini amoris intuitu confirmasse donationem a felicis memorie Rain[aldo] episcopo decessore nostro factam hospitali beati Iohannis Baptiste quod est in Bath ad sustentamentum pauperum eiusdem loci Hoc est de qualibet acra totius dominii nostri in episcopatu Bath unam garbam bladi annuatim percipiendam Confirmavimus etiam eidem hospitali concessionem prioris et monachorum Bath id est ut de singulis acris dominii eorum similiter unam garbam bladi annuatim percipiant et decimam totius panis conventus et curie prioris et decimam totius casei unde decimam ecclesiis parrochialibus dare non consueverunt et decimam carnium lardarii quod faciunt annuatim in curia prioris et monachorum apud Bath Nos quoque confirmamus prefatis priori et monachis Bath quod in perpetuum libere ordinent et disponant de memorato domo hospitalis sicut de propria elemosinaria Quicumque vero huius nostre confirmationis paginam irritare presumpserit dei omnipotentis et beate Iohannis Baptiste apostolorum quoque Petri et Pauli omniumque sanctorum indignationem et nostram se noverit incursurum [Hiis] testibus domno Ricardo abbate de Mucheln Petro de Lambervill magistro Alano magistro Roberto de Castelford magistro Ernaldo de Bath Ernaldo clerico Henrico Hanlac Gilberto et Clemente fratribus Roberto le prestre Kinefaldo Umfrido Mansel et multis aliis
