Charter Document - 02440188

Charter Document - 02440188


Charter Number: 02440188
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Restoration
Date: 1195 - 1205
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Savericus dei gratia Bathon et Glaston episcopus salutem angelorum quia vana salus hominis Noverit universitas vestra quod nos prioris et monachorum Bathon promptam ergo et nos devotionem gratam habentes et eorum iustis petitionibus satisfacientes parcum de villis eorum ab episcopis predecessoribus nostris collectum quod eis cum ipsis villis de quibus collectum est generaliter suppresso nomine parci reddidimus eorum securitati prospicientes nominatum reddimus et hanc redditionem nostram presenti scripto confirmamus et sigilli appositione roboramus Hiis testibus magistro Willelmo precentore Well Baldwyno cancellario Sar magistro Nicholao de Luveriis Willelmo capellano Roberto de Esseye Iohanne Camel Waltero marescallo Adam Bake et aliis