Charter Document - 02440175

Charter Document - 02440175


Charter Number: 02440175
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Charter
Date: 1174
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Regin[aldus] dei gratia Bathon episcopus salutem in domino Patrum et predecessorum nostrorum inherentes vestigiis et eorum auctenticis ducti et docti exemplis quod ipsi sua statuerunt industria nos roborandum duximus auctoritate nobis a deo indulta Concedimus ergo iuxta tenorem carte predecessoris nostri pie memorie Roberti episcopi villam Well burgum esse in perpetuum et eisdem finibus quibus in eadem carta diffinitum est esse prescriptum Volumus etiam et concedimus ut quilibet intra easdem metas masagium aliquid inpresentiarum possidens vel in posterum possessurus nomine burgagii liberam habeat commorandi recedendi et revertendi simulque domos suas inpignerandi vendendi necnon et donandi nisi domibus religiosis licentiam secundum propriam sue dispositionis voluntatem reddituum nostrorum integro iure retento id est de singulis masagiis duodecim denariis annuis Volumus preterea si lis aliqua forte dampnosa intra ambitum masagii alicuius eorum emerserit liberam habeant potestatem ut ad invicem concordes fiant iusticia nostra nullam exigente inde consuetudinem vel emendationem donec burgenses in iusticia defecerint nisi mortale vulnus vel dampnum corpori perpetuum inflictum fuerit vel etiam nisi alteruter litigantium iusticie nostre querimoniam faciat salva in omnibus iusticia regni et dignitate Inhibemus etiam ne aliquis in eadem villa pelles crudas vel coria cruda emere presumat nisi fuerit in luva et lagha burgensium Wellarum Huius nostre concessionis et confirmationis testes sunt Ricardus Well decanus Ilbertus precentor Well Henricus Exon et Ricardus Bath archidiaconi Robertus subdecanus Iohannes de Cumba magister Eustachius Godefridus de Hectredeb Willelmus et Iocelinus capellani Ern[aldus] clericus filius Theobaldi Petrus de Wint Thomas de Dinan Wellen canonicus Willelmus canonicus de Haselberg Adam de Ludtone Willelmus de Spinevall magister Rad[ulfus] de Lechelad Gaufr[idus] de Sancto Georgio Robertus filius Hamonis Galterus Giffard Godefridus de Dinr Walerannus Walcelinus de Well Gaufr[idus] Francus