Charter Document - 02440169
Charter Number: | 02440169 |
---|---|
Cartulary Title: | Bath and Wells 1061-1205 Volume 10 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1174 - 1184 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Reinaldus dei permissione Bathon episcopus salutem in domino Pastoralis officii sollicitudo nos admonet ut ea que ecclesiis beneficia conferuntur episcopali auctoritate roborentur Quocirca nos ratam et acceptam habentes donationem quam fecit Matildis de Chandos deo et ecclesie beati Andree in Wellis super ecclesia de Stawehia episcopali qua preminemus auctoritate statuimus et confirmamus ut ecclesia Wellen habeat et teneat imperpetuum prefatam ecclesiam cum omnibus ad eam pertinentibus in puram et liberam elemosynam adeo plenarie integre et pacifice sicut eam aliquis noscitur possedisse Quod ut ratum habeatur et firmum illud presenti scripto nostroque sigillo roboravimus Si quis autem hanc donationem et nostre confirmationis paginam infringere voluerit et ecclesiam prefatam ab ecclesia Wellen alienare presumpserit indignationem dei omnipotentis et beati Andree apostoli et nostram incurrat Hiis testibus magistro Rad[ulfo] de Licheladg magistro Roberto de Gildefort Iocelino capellano Hermanno de Wivelescumb Ricardo de Spakestona decano Waltero capellano Roberto persona de Wllainunt Bald[ewino] Malet Wimmido de Craucumba Teoderico de Mudiford Hugone filio Malgeri Ricardo Fichet Philippo de Orsi Gaufr[ido] filio Walteri Aufredo Trivet Iordano de Caninton Ricardo de Carevill Willelmo Fpech Roberto de Cnaploc Ada de Ramesberi Ricardo marescallo Clemente de Bathonia et multis aliis