Charter Document - 02440165
Charter Number: | 02440165 |
---|---|
Cartulary Title: | Bath and Wells 1061-1205 Volume 10 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1189 - 1191 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Reinaldus dei gratia Bathon episcopus salutem in domino Pastoralis officii sollicitudo nos admonet ut ea que ecclesiis beneficia conferuntur episcopali auctoritate roborentur Quocirca nos ratam et acceptam habentes donationem quam fecit Girbertus de Perci deo et ecclesie beati Andree in Well super ecclesia de Cumtona episcopali qua preminemus auctoritate statuimus et confirmamus ut ecclesia Wellensis habeat et teneat in perpetuum prefatam ecclesiam cum omnibus ad eam pertinentibus in puram et liberam elemosinam adeo plenarie integre et pacifice sicut eam aliquis noscitur possedisse Quod ut ratum habeatur et firmum illud presenti scripto nostroque sigillo roboravimus Siquis autem hanc donationem et nostre confirmationis paginam infringere voluerit et ecclesiam predictam ab ecclesia Wellens alienare presumpserit indignationem dei omnipotentis et beati Andree apostoli et nostram incurrat Hiis testibus Alexandro decano Wellens Thoma archidiacono Wellen magistro Rad[ulfo] de Lichelad Iocelino capellano Anketillo de Chiutona Iohanne de Hiantona decano Willelmo de Spakeston Rog[ero] capellano de Wandestr Elya capellano de Ceddre Gaufrido filio Rog[er]i Philippo de Waliton Walkelino de Marisco Simone filio Ricardi et multis aliis