Charter Document - 02440164

Charter Document - 02440164


Charter Number: 02440164
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1189 - 1191
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Reinaldus dei gratia Bathon ecclesie humilis minister salutem in domino Que pie statuuntur firma debent stabilitate subsistere ne perversorum possit ea malignitas in aliquo perturbare Quapropter nos ratam et acceptam habentes donationem quam fecit filius noster Alanus de Furnell deo et ecclesie beati Andree in Wellis super ecclesia de Cudewrda cum suis pertinentiis episcopali qua preminemus auctoritate statuimus et confirmamus ut ecclesia Wellens habeat et teneat in perpetuum prefatam ecclesiam cum omnibus ad eam pertinentibus in puram et liberam elemosinam adeo plenarie integre et pacifice sicut eam aliquis noscitur possedisse Quod ut ratum habeatur et firmum illud presenti scripto nostroque sigillo roboramus Si quis autem hanc donationem et nostre confirmationis paginam infringere voluerit et ecclesiam predictam ab ecclesia Wellens alienare presumpserit indignationem dei omnipotentis et beati Andree apostoli et nostram incurrat Hiis testibus Alexandro decano Well Thoma archidiacono Well magistro Rad[ulfo] de Lichelad Willelmo de Cerda et Iocelino capellanis Thoma de Tornaco Rogero de Doueliz Stephano de Tornaco Hamelino de Columbariis senescallo Ricardo camerario Ricardo de Ken Serlone pincerna Ricardo marescallo et multis aliis