Charter Document - 02440163
Charter Number: | 02440163 |
---|---|
Cartulary Title: | Bath and Wells 1061-1205 Volume 10 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1189 - 1191 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Rain[aldus] divina miseratione Bathon ecclesie minister salutem in domino Que misericorditer ac provide previdentur nullius debent temeritate convelli quantoque sanctius statuuntur tanto ampliorem merentur habere firmitatem Quocirca gratam simul et acceptam habentes donationem quam fecit dilectus nobis in Cristo filius Oliverus de Dinan deo et ecclesie beati Andree de Well de ecclesia de Bokelande ea qua presidemus auctoritate statuimus et confirmamus ut ecclesia Wellen habeat et teneat memoratam ecclesiam cum omnibus pertinentiis suis in puram et liberam elemosinam in perpetuum adeo plenarie integre et pacifice sicut eam aliquis plenarius integrius ac quietius noscitur possedisse Quod ne cuiusquam possit improbitate convelli presentis carte beneficio et sigilli nostri appositione duximus roborandum Quicumque vero donationem hanc et nostre confirmationis paginam irritare voluerit et ecclesiam iamdictam ab ecclesia Well alienare presumpserit dei omnipotentis simul et beati Andree apostoli indignationem cum nostra se noverit incursurum Hiis testibus A decano Wellen Thoma archidiacono Wellen magistro Rad[ulfo] de Licchelad Iocelino capellano Stephano et Thoma de Tornaco Hugone de Well Henrico de Traci et multis aliis