Charter Document - 02440162
Charter Number: | 02440162 |
---|---|
Cartulary Title: | Bath and Wells 1061-1205 Volume 10 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1189 - 1191 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Rain[aldus] divina miseratione Bathon ecclesie minister salutem in domino Que misericorditer ac provide previdentur nullius debent temeritate convelli quantoque sanctius statuuntur tanto ampliorem merentur habere firmitatem Quocirca gratam simul et acceptam habentes donationem quam fecit dilectus nobis in Cristo filius [Willelmus] de Roumar comes deo et ecclesie beati Andree de Well de ecclesia de Clive ea qua presidemus auctoritate statuimus et confirmamus ut ecclesia Wellen habeat et teneat memoratam ecclesiam cum omnibus pertinentiis suis in puram et liberam elemosinam imperpetuum adeo plenarie integre et pacifice sicut eam aliquis plenarius integrius ac quietius noscitur possedisse Quod ne cuiusquam possit improbitate convelli presentis scripti beneficio cum nostri duximus appositione sigilli roborandum Quicumque vero donationem hanc et nostre confirmationis paginam irritare voluerit et ecclesiam iamdictam ab ecclesia Wellen alienare presumpserit dei omnipotentis simul et beati Andree apostoli indignationem se noverit incursurum Hiis testibus magistro A decano Well Th archidiacono Th subdecano Wellen magistro Rad[ulfo] de Lechel Iocelino capellano Stephano et Thoma de Thorn Hugone de Well magistro Rogero de Doueliz et multis aliis