Charter Document - 02440160
Charter Number: | 02440160 |
---|---|
Cartulary Title: | Bath and Wells 1061-1205 Volume 10 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1189 - 1191 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Rain[aldus] miseratione divina Bathon ecclesie minister salutem in domino Que misericorditer ac provide previdentur nullius debent temeritate convelli quantoque sanctius statuuntur tanto ampliorem merentur habere firmitatem Quocirca gratam simulque acceptam habentes donationem quam fecit dilectus nobis in Cristo filius Iacobus de Montesorelli deo et ecclesie beati Andree de Well de ecclesia de Withlakynton ea qua presidemus auctoritate statuimus et confirmamus ut ecclesia Wellens habeat et teneat memoratam ecclesiam cum omnibus pertinentiis suis in puram et liberam elemosinam in perpetuum adeo plenarie et integre et pacifice sicut eam aliquis plenarius integrius ac quietius noscitur possedisse Quod ne cuiusquam possit improbitate convelli presentis scripti beneficio cum nostri duximus appositione sigilli roborandum Quicumque vero donationem hanc et nostre confirmationis paginam irritare voluerit et ecclesiam iamdictam ab ecclesia Wellensi alienare presumpserit dei omnipotentis simul et beati Andree apostoli indignationem cum nostra se noverit incursurum Hiis testibus magistro A decano Well T archidiacono Well magistro Rad[ulfo] de Lichel Iocelino capellano Stephano et T de Torn Hugone de Well Rogero de Godest magistro Rogero de Deueliz Henrico de Traci Rogero de Bradeford et multis aliis