Charter Document - 02440159

Charter Document - 02440159


Charter Number: 02440159
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1189 - 1191
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Rain[aldus] divina miseratione Bathon ecclesie minister salutem in domino Que misericorditer ac provide statuuntur perpetua debent stabilitate firmari Quapropter gratam simul et acceptam habentes donationem quam fecit dilectus nobis in Cristo filius Willelmus Desfuble deo et ecclesie beati Andree de Well de ecclesia de Eistone ea qua presidemus auctoritate statuimus et confirmamus ut ecclesia Wellen habeat et teneat memoratam ecclesiam cum omnibus pertinentiis suis in puram et liberam elemosinam in perpetuum adeo plenarie integre et pacifice sicut eam aliquis plenarius integrius ac quietius noscitur possedisse Quod ne cuiusquam queat improbitate convelli presenti carta et sigilli nostri appositione roboravimus Quicumque vero donationem hanc et nostre confirmationis paginam irritare voluerit et ecclesiam iamdictam ab ecclesia Wellen alienare presumpserit dei omnipotentis simul et beati Andree apostoli cum nostra indignationem se noverit incursurum Hiis testibus Alexandro decano Well Thoma archidiacono Thoma subdecano Wellen magistro Rad[ulfo] de Licchel Iocelino capellano Stephano et Thoma de Tornaco Hugone de Well Rogero de Godest Henrico de Traci et multis aliis