Charter Document - 02440158
Charter Number: | 02440158 |
---|---|
Cartulary Title: | Bath and Wells 1061-1205 Volume 10 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1189 - 1191 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Rainaudus divina miseratione Bathon ecclesie minister salutem in vero salutari Ad nostre sollicitudunis spectat officium ea que divinis mancipantur obsequiis diligentiore studio roborare ne ea valeat noverca veritatis oblivio delere vel improborum malignitas imposterum divellere Noverit itaque universitas vestra nos ratam et gratam habere donationem et concessionem quam dilectus in Cristo filius Willelmus de Harpetre fecit deo et ecclesie beati Andree de ecclesia de Harpetre in puram et perpetuam elemosynam cum omnibus pertinentiis suis statuentes ut ecclesia Wellen habeat et teneat ecclesiam predictam adeo plenarie libere integre et quiete sicut eam aliquis liberius et quietius tenuit Quod ut ratum et firmum habeatur illud presentis scripti testimonio communimus et sigilli nostri appositione roboramus Si quis autem hanc donationem et nostre confirmationis paginam evacuare temptaverit seu ecclesiam predictam ab ecclesia Wellen alienare presumpserit indignationem dei omnipotentis et beati Andree apostoli et nostram incurrat Hiis testibus Alexandro Well decano Thoma Well Roberto Bathon magistro Godefrido archidiaconis Willelmo de Cerdra Iocelino capell[anis] magistro Radulpho de Lechelad Rogero de Duueliz Thoma de Tornac Stephano de Tornac Hamelino de Columbariis senescallo Ricardo camerario Serlone pincerna Ricardo marescallo et multis aliis