Charter Document - 02440157

Charter Document - 02440157


Charter Number: 02440157
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1189 - 1191
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Rainaudus divina miseratione Bathon ecclesie minister salutem in vero salutari Noverit universitas vestra nos statuisse et concessisse et presenti carta confirmasse deo et beato Andree et ecclesie Wellen xl solidos annuos quos canonici de Bruiton invenire debent annuatim de ecclesia de Banewell et ecclesia de Westberia ad cereum quem ante maius altare perpetuo ecclesiam irradiare constituimus ut ibi lumen indeficiens perseveret Quod ut ratum et firmum permaneat presentis pagine testimonio et sigillo nostro roboravimus Si quis autem hanc nostre confirmationis scripturam evacuare voluerit aut quod ad luminis institutionem pia consideratione institutum est alienare voluerit indignationem omnipotentis dei et beati Andree et nostram incurrat Hiis testibus Alexandro Well decano Thoma Well archidiacono Willelmo de Cerdra Iocelino capell[anis] magistro Rad[ulf]o de Lichelad Rogero de Doueliz Thoma de Tornac Stephano de Tornac Hugone de Well magistro Nicholao de Luvariis Hamelino de Columbar senescallo Ricardo de Ken Stephano de Waleton Ricardo camerario Ricardo marescallo et multis aliis