Charter Document - 02440156

Charter Document - 02440156


Charter Number: 02440156
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1189 - 1191
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Reinaldus dei gratia Bathon episcopus salutem in domino Pastoralis officii sollicitudo nos admonet ut ea que ecclesiis beneficia conferuntur episcopali auctoritate roborentur Quocirca nos ratam et acceptam habentes donationem quam fecit Symon Buzun deo et ecclesie beati Andree in Wellis super ecclesiis de Carenton episcopali qua preminemus auctoritate statuimus et confirmamus ut ecclesia Wellen habeat et teneat imperpetuum prefatas ecclesias cum omnibus ad eas pertinentibus in puram et liberam elemosynam adeo plenarie integre et pacifice sicut eas aliqui noscuntur possedisse Quod ut ratum et firmum habeatur illud presenti scripto nostroque sigillo roboramus Si quis autem hanc donationem et nostre confirmationis paginam infringere voluerit et predictas ecclesias ab ecclesia Wellensi alienare presumpserit indignationem dei omnipotentis et beati Andree apostoli et nostram incurrat His testibus Savarico archidiacono Norhamtonie Alexandro decano Wellen Thoma Well magistro Roberto et magistro Godefrido Bathon archidiaconis Willelmo de Cerda et Ioscelino capellanis magistro Rad[ulfo] de Lichelad Thoma de Tornac Stephano de Tornac Hamelino de Columbariis senescallo Serlone pincerna Ricardo marescallo et multis aliis