Charter Document - 02440155

Charter Document - 02440155


Charter Number: 02440155
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1189 - 1191
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Reinaldus dei gratia Bathon episcopus salutem in domino Que pie statuuntur firma debent stabilitate subsistere ne perversorum possit ea malignitas in aliquo perturbare Quapropter nos ratam et acceptam habentes donationem quam fecit Ricardus de Camvilla deo et ecclesie beati Andree in Wellis super ecclesia de Hengestrig episcopali qua preminemus auctoritate statuimus et confirmamus ut ecclesia Wellen habeat et teneat imperpetuum prefatam ecclesiam cum omnibus ad eam pertinentibus in puram et liberam elemosynam adeo plenarie integre et pacifice sicut eam aliquis noscitur possedisse Quod ut ratum habeatur et firmum illud presenti scripto nostroque sigillo roboramus Si quis autem hanc donationem et nostre confirmationis paginam infringere voluerit et ecclesiam predictam ab ecclesia Wellensi alienare presumpserit indignationem dei omnipotentis et beati Andree apostoli et nostram incurrat His testibus Alexandro decano Well Thoma Well Roberto et Godefrido Bath archidiaconis Willelmo de Cerdra et Iocelino capellanis magistro Rad[ulfo] de Lichelad et Rogero de Duuelie Stephano de Tornaco et Thoma de Tornaco magistro Nicolao de Luvers Hamelino de Columbariis senescallo Ricardo de Ken Stephano de Waleton Ricardo camerario Serlone pincerna Ricardo marescallo et multis aliis