Charter Document - 02440151

Charter Document - 02440151


Charter Number: 02440151
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1182 - 1184
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Sciant omnes presentes et futuri quod talis concordia facta est inter Reinaldum Bathon episcopum et Willelmum filium Ricardi de Maulesberg de quadam terra circiter vii acras que sunt iuxta boscum de Wokiole et quodam prato circiter v acras apud Poulesham q[ue] predictus episcopus vendicabat Prenominatus Willelmus prefatam terram et pratum in manum domini Reinaldi episcopi pro anima patris sui et matris sue et salute anime sue et uxoris sue et suorum quiete reddidit et pro se et pro heredibus suis in perpetuum abiuravit et moltam domini episcopi de Westberi quam adversus eum clamabat solutam et quietam similiter clamavit et si quas alias adversus eum habebat querelas omnino remisit Dominus autem episcopus pro hac terre et prati et molte concessione et redditione centum solidos predicto Willelmo cedit et omnes querelas quas adversus eum habuerat ei remisit Ad maiorem firmitatem et securitatem ne ipse vel heredes sui in posterum aliquam Reinaldo episcopo vel successoribus suis super hoc possint moverec questionem factum est presens cirographum sigillo utriusque partis roboratum Hiis testibus domino Iocelino Sar episcopo magistro Waltero precentore Sar Thoma Well archidiacono Baldewino Sar kancellario magistro Rad[ulfo] de Lechelad Iocelino cappellano Galfrido de Northweg magistro Roberto de Geldeford Stephano de Torn canonico Well Daniele de Ponte Galfrido clerico magistro Rog[ero] Stephano de Rading Rad[ulfo] de Sancto Georgio Galfrido de Sancto Georgio Ada de Erleg Matheo de Torinnton Philippo de Wika Ricardo de Ken Petro de Chiu I