Charter Document - 02440150

Charter Document - 02440150


Charter Number: 02440150
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Order
Date: 1176 - 1186
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Ragin[aldus] dei gratia Bathon episcopus salutem et dei benedictionem Hiis quibus est divina dispositione pastoralis officii cura commissa et ecclesiarum sollicitudo iniuncta summo opere providendum est ut domum domini ea excolant diligentia quod dignitas domini in domus squalore non possit devenustari Hoc igitur zelo ducti de assensu et consilio archidiaconorum nostrorum nostre auctoritatis ad hec duximus munimine impendendum ut ad fabricam Wellen ecclesie ad cuius regimen sumus domino disponente admissi fructus omnes et obventiones vacantium ecclesiarum in nostra diocesi existentium qua diu vacaverint convertantur et in usus operationis ex toto cedant donec per dei miserationis auxilium consummetur Factum est hec in capitulo Wellens ecclesie presente Ricardo eiusdem ecclesie decano Willelmo precentore T archidiacono et omnibus fere illius ecclesie canonicis