Charter Document - 02440144

Charter Document - 02440144


Charter Number: 02440144
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1186 - 1189
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Venerabili fratri et amico karissimo dei gratia Exoniensi episcopo R eadem gratia Bathoniensis episcopus R decanus et T archidiaconus Wellenses salutem in vero salutari Noverit discretio vestra quod cum causa que vertebatur inter abbatem Montisburgi et Radulfum militem de Dona et Walterum clericum super presentatione clerici ad capellam sancti Pancratii nobis a summo pontifice Urbano tertio terminanda esset commissa ipsa in presentia nostra talem sortita est finem Miles predictus donationem patris Aldredi quam de capella sancti Pancratii abbathie Montisburgi fecit in presentia nostra ratam habuit et carta sua donationem et cartam patris sui confirmavit quam monachis predicti loci tribuit Walterus clericus protestatus est se personam esse predicte capelle et non filium suum Radulfum personatum vel vicariam in ea habuisse sed se illi ad sustentationem in scolis tres marcas singulis annis assignasse Ne igitur in posterum discretio vestra super hiis circumveniri possit rei veritatem prout audivimus dignam duximus vobis significandam Valete in domino