Charter Document - 02440138
Charter Number: | 02440138 |
---|---|
Cartulary Title: | Bath and Wells 1061-1205 Volume 10 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1179 - 1184 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Rainaudus dei gratia episcopus karissimis in Cristo fratribus et amicis Roberto priori et conventui de Kenill salutem in vero salutari Quia vos scincere diligimus in visceribus Cristi libenter admittimus preces vestras maxime cum pro eo porrigantur cuius honestas preces adiuvat pro quo sua bonitas efficaciter interpellat Audivimus siquidem a venerabili fratre nostro R Wint episcopo et a latore presentium magistro Hugone quod ecclesiam de Cherleton de qua sex marcas annuatim percipere solebatis prefato Hugoni sub annuo duarum marcarum canone concessistis Hanc itaque concessionem vestram que de beneplacito vestro et communi assensu procedit ratam habemus et gratam volentes ut post memorati magistri Hugonis decessum predicta ecclesia de Cherleton vobis in sex marcarum canone annuatim respondeat Nolumus enim nec iusticie convenit ut vobis convertatur in dampnum quod ex vestra liberalitate processit Hiis testibus Ricardo decano Well Th archidiacono Well Rog[ero] archidiacono Wint magistro Radulfo de Lechelade Iocelino capellano Willelmo de Sancta Fide