Charter Document - 02440135

Charter Document - 02440135


Charter Number: 02440135
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1174 - 1186
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Regin[aldus] dei gratia Bathon episcopus salutem Noscat universitas vestra quod Baldewinus de Columb in plena sinodo apud Bath resignavit in manus nostras omne ius quod habebat in ecclesia de Lamiet sicut advocatus et dominus fundi ipsamque predictam ecclesiam cum omnibus pertinentiis suis concessit deo et ecclesie de Godestowe pro anima sua et predecessorum suorum in perpetuam elemosinam Nos autem ad presentationem abbatisse et sanctimonialium de Godestowe recepimus in personam Ricardum capellanum de Dol qui nomine eiusdem ecclesie de Lamiet perpetuo tenebitur annuam pensionem dimidie marce reddere ecclesie de Godestowe ad octavam sancti Iohannis Baptiste Hoc autem faciendum sine dolo et malo ingenio ipse Ricardus in manu nostra posuit et firmiter tenendum in verbo veritatis promisit Quod ut ratum habeatur et firmum sigilli nostri munimine duximus roborandum Hiis testibus Ricardo [archidiacono] Bath Roberto subdecano Well fratre Matheo de Hospitali Willelmo de Iattun Ernaldo filio Tebaldi Rad[ulfo] de Lechelad canonicis Well Willelmo et Iocelino capellanis Rad[ulfo] decano de Gerlint Osberto capellano de Westberi Willelmo filio Baldewini