Charter Document - 02440109
Charter Number: | 02440109 |
---|---|
Cartulary Title: | Bath and Wells 1061-1205 Volume 10 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1174 - 1191 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Rainaudus dei gratia Bathon episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra Ricardum filium Waldrici de assensu nostro et capituli Wellen dedisse ecclesie sancti Nicholai de Cumb unum massagium quod fuit olim Limigi cum duobus curitillis interiori et exteriori ab orientali parte ecclesie et unam portiunculam terre ab occidentali parte ecclesie que undique clausa est muro a sinistra parte vie qua itur versus Stanton et unam acram terre et dimidiam que iacet iuxta fontem qui dicitur fons Berengarii hec omnia libera et quieta in perpetuum ab omni seculari servitio et exactione Nos autem donationem ipsius ratam habentes et firmam eam presentis scripti patrocinio communimus et tam nostro quam Wellen ecclesie sigillo confirmamus Hiis testibus magistro Rad[ulfo] de Lechelad Iocelino capellano Hermanno de Wiflescomb Galfrido clerico Germano clerico