Charter Document - 02440107
Charter Number: | 02440107 |
---|---|
Cartulary Title: | Bath and Wells 1061-1205 Volume 10 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1191 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Venerabilibus viris et amicis in Cristo karissimis H de Rading et de Waltham divina permissione abbatibus R divina miseratione Batth episcopus salutem in vero salutari Variis prepediti negotiis cognitioni cause vobis et nobis a domino Celestino papa delegate que vertitur inter monachos sancte Cantuar ecclesie et clericos B bone memorie Cant archiepiscopi magistrum H de Norhamtune et magistrum R de Sancto Martino et ceteros in crastino beati Laurentii apud Windleshoram interesse non possumus Unde vobis significamus quod ratione absentie nostre secundum quod iuris ratio dictaverit ea die in causa nihilominus procedatis Gratum enim et ratum habebimus quicquid super memorata causa facere decreveritis reservata pariter vobis et nobis diffinitiva sententia Valete