Charter Document - 02440106

Charter Document - 02440106


Charter Number: 02440106
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Letter
Date: 1191
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Reginaldus dei gratia Bathon episcopus et de Rading et de Waltham abbates Hereberto archidiacono Cant et eiusdem officialibus salutem Mandamus vobis et auctoritate apostolica qua fungimur districte precipimus quatinus omni dilatione contradictione appellatione cessante capellam que dicitur de Hakentune per parrochias archiepiscopatus denuntietis sicut et nos auctoritate apostolica denuntiavimus maledictam et prophanam et destruendam Omnes etiam illos qui post prohibitionem Urbani Clementis summorum pontificum in predicta capella scienter divina celebraverunt suspensos ab officio et beneficio nichilominus pronuntietis Sciatis enim quia omnia que vobis facienda mandamus iam sicut mandati apostolici executores fecimus et ideo vobis ea facienda auctoritate supradicta mandamus in ea obedientia quam apostolice sedi debetis Preterea omnes quos monachi ecclesie Cristi Cant vobis nominaverunt pro excomunicatione apostolica suspensione communitione puniendos scitari faciatis ut coram nobis in ecclesia sancti Iohannis de Windleshores appareant in crastino sancti Laurentii supradictis articulis responsuri et iuri parituri ne si venire contempserint quos in genere excomunicatos vel suspensos denuntiavimus specialiter propter contumaciam denuntiare teneamur Mandata autem apostolica et precepta quibus hec fecimus et vobis exequenda mandamus fratres nostri in domino et monachi Cant vobis ostendere poterunt