Charter Document - 02440105
Charter Number: | 02440105 |
---|---|
Cartulary Title: | Bath and Wells 1061-1205 Volume 10 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1191 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Reginaldus dei gratia Batth episcopus et de Rading et de Waltham abbates viris venerabilibus priori de Faveresham et magistro Ferramino salutem in domino De mandato summi pontificis ad sanctum Paulum convenientes auctoritate eiusdem capellam de Hakentune unde controversia fuit inter bone memorie Baldewinum Cant archiepiscopum et monachos Cantuar ecclesie iudicavimus funditus destruendam nihilominus locum in quo ipsa ecclesia sita est maledictum et prophanum censuimus sicut in litteris domini pape quas predicti monachi vobis poterunt ostendere continetur Illos etiam qui post inhibitionem pape Urbani et Clementis ibidem divina celebrare presumpserunt ab officio et beneficio suspensos predicta auctoritate apostolica denuntiavimus Collegium etiam canonicorum obtentu prefate capelle congregatum dissolvendum decrevimus Auctoritate igitur domini pape qua fungimur et in virtute obedientie quam debetis domino pape et sancte Romane ecclesie vobis iniungimus et districte precipimus quatinus ad predictum accedentes locum capellam de Hakentune penitus demoliri faciatis et eos qui post prohibitionem ibi celebrare presumpserunt ab officio et beneficio auctoritate domini pape suspensos denuntietis Similiter canonicorum congregationem ibidem predicte capelle collectam obtentu in irritum revocatam denuntietis Valete