Charter Document - 02440103
| Charter Number: | 02440103 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Bath and Wells 1061-1205 Volume 10 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Judgement |
| Date: | 1191 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes litere pervenerint Reginaldus dei gratia Bathoniensis episcopus et Hugo de Reding et Walterus de Waltham eadem gratia abbates salutem Noverit fraternitas vestra et vobiscum universalis ecclesia nos exequentes mandatum et preceptum summi pontificis scilicet Celestini pape tercii publice iudicasse et pronuntiasse ne de cetero in loco quem Baldwinus dei gratia archiepiscopus Cant apud Hachint construere incepit divina celebrentur set et eiusdem auctoritate canonicorum institutionem in eodem loco a predicto archiepiscopo factam in irritum revocantes capellam ibidem constructam funditus destruendam iudicavimus Quia sicut nobis innotuit inspectione literarum pie recordationis Urbani pape tercii secundum quarum decretum predictus papa Celestinus nos in executione sui mandati procedere precepit predictum locum maledictum et profanum apostolica condemnaverat auctoritas et suspensos ab officio et beneficio illos qui post apostolicam prohibitionem in capella illa divina celebrare presumpserunt decreverat Quapropter et nos eos suspensos denuntiamus et tenemus donec a sede apostolica fuerint absoluti
