Charter Document - 02440102
Charter Number: | 02440102 |
---|---|
Cartulary Title: | Bath and Wells 1061-1205 Volume 10 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Letter |
Date: | 1188 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Pro varietate rerum causarum et temporum mutantur et variantur status negotiorum Id nimirum per dei gratiam statum vestrum reddidit in melius commutatum Super quo cum consilium nostrum decreveritis expetendum quia in omnibus quantum cum deo et ratione possumus vobis volumus assistere presentibus litteris vobis commodum duximus significare ut ad dominam reginam aliquos de vestris quantocius poteritis studeatis destinare quatinus ea mediante ceteris quoque amicis vestris quos ob hoc domino comiti Ricardo cum locus et opportunitas fuerit individuos adherere feceritis inter dominum et patrem vestrum et vos vel pax ad honorem dei et ecclesie sue procedat vel lis debitum finem accipiat Illi communi archidiacono nostro sicut rogastis iam pridem scripsimus et adhuc scribimus Paratissimi quidem sumus et fuimus et semper erimus ubicumque ratio vestro astiterit desiderio pro viribus nostris una cum ceteris amicis vestris beneplacitum vestrum gratanter efficere et in bonis efficaciter adimplere Et si omnes scandalizati fuerint ego dei gratiam ministrante nunquam scandalizabor Bene valete et mei in orationibus vestris vestri gratia non sitis inmemores