Charter Document - 02440101
Charter Number: | 02440101 |
---|---|
Cartulary Title: | Bath and Wells 1061-1205 Volume 10 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inspeximus |
Date: | 1185 - 1188 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Rain[aldus] dei gratia Bathon episcopus salutem ab auctore salutis Noverit universitas vestra quod constitutus in presentia nostra Willelmus Hostiarius et in sana conscientia et in bona voluntate totam terram de Paeton cum servitio de Pinnechesmora et omnibus pertinentiis eius quam de nobis et ecclesia nostra tenuit deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et fratribus hospitalis Ierlm in liberam et perpetuam elemosinam donavit et concessit Cartam quoque ipsius predictis fratribus hospitalis Ierlm exinde fecit quam nos inspectam et manibus propriis contractatam presenti pagine de verbo ad verbum inserere curavimus Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris sancte matris ecclesie filiis quod ego Willelmus Hostiarius dedi et concessi et presenti carta confirmavi deo et sancte Marie et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus sancte domus hospitalis Ierlm et fratribus in eadem domo deo servientibus villam de Paeton et servitium de Pinnechesmora cum omnibus pertinentiis suis in bosco et plano in pratis et pasturis in aquis et viis et semitis in omnibus libertatibus et aisiamentis que in eadem villa habui in liberam et puram et perpetuam elemosinam quietam ab omni comsuetudine et exactione et servitio seculari ad me vel ad meos pertinente Corpus etiam meum eidem venerabili domui dedi Ita quod si in sanitate in religionem venire voluero in religionem illius domus venire teneor vel saltem in obitu meo corpus meum predictis fratribus reddam Hanc donationem feci anno incarnationis dominice millesimo clxxxv apud London ad Fontem Clericorum super altare sancti Iohannis Baptiste pro salute mea et animabus patris et matris mee et salute heredum meorum et omnium parentum et antecessorum meorum in puram et liberam et perpetuam elemosinam sicut supradictum est salvo capitalium dominorum servitio Quod ut ratum sit et stabile imperpetuum presenti scripto et sigilli mei attestatione studui communire Hiis testibus Philippo de Dina Rad[ulf]o de Grafton Ricardo de Camera Rad[ulf]o de Martiwas Willelmo Reh Waltero canonico Serlone presbitero Rad[ulf]o de Capemer Willelmo diacono Iohanne de Storteford Roberto de Samford Absolone et Waltero clerico hospitalis qui hanc cartam fecit Nos autem prefati militis donationem et concessionem memoratis fratribus in presentia nostra solempniter factam ratam habentes et firmam presentis scripte attestatione et tam sigilli nostri quam Bathonien et Wellen ecclesiarum appositione confirmavimus Hiis testibus magistro Rad[ulf]o Bathon archidiacono Iocelino et Waltero capellanis magistro Roberto de Geldeford Galfrido clerico magistro Rogero Thoma de Dinand