Charter Document - 02440100

Charter Document - 02440100


Charter Number: 02440100
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1184 - 1186
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Rain[aldus] divina miseratione Bathon episcopus salutem in domino Noverit universitas vestra quod concessionem illam quam fecit Galfr[id]us Talebot fratribus Ierlm super ecclesia de Hetfeld gratam habemus et ratam Volentes igitur predictis fratribus contra versutias malignantium in suo iure imposterum providere prefatam ecclesiam eis cum omnibus pertinentiis suis sicut nostrum decet officium confirmamus et sigilli nostri munimine corroboramus salvis omnibus episcopalibus consuetudinibus Hiis testibus magistro Gautero priore de Bockeland magistro Rad[ulf]o archidiacono magistero Roberto de Geldeford Waltero capellano Willelmo capellano Galfr[id]o clerico Herberto capellano Waleran[no] decano Willelmo Gumer decano fratre Philippo fratre Nicholao Waltero clerico Willelmo Peytevin magistro Rogero sacerdote fratre Thoma et multis aliis