Charter Document - 02440098

Charter Document - 02440098


Charter Number: 02440098
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1186
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Reginaldus dei gratia Bathonien episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris salutem in vero salutari Approbate consuetudinis est inter homines ea litterarum apicibus commendare quorum memoria ad posterorum notitiam optatur pervenire Ea propter universitatem vestram scire volumus quod dominus rex Anglie Henricus secundus presente et assentiente venerabili patre nostro domino Baldewino archiepiscopo Cantuar presentibus quoque nobis et multis aliis tam clericis quam laicis de optimatibus Anglis apud London concessit et dedit deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus sancte domus hospitalis Ierlm et fratribus in eadem domo deo servientibus ad collocandas et sustentandas ibidem sorores ordinis sui locum de Bokeland in quo ecclesia beate Marie et sancti Nicholai sita est cum omnibus pertinentiis suis ecclesiam quoque de Porreton cum omnibus membris suis et capellis et pertinentiis videlicet cum ecclesia de Cheddesia que est membrum eius et cum omni iure quod ipsi fratres habent vel habere debebunt in ecclesia de Poulet nomine ecclesie de Porreton et cum capella de Hunteworth et capella de Neuton Comitis et capella de Wolmerston et capella de Syredeston et capella de Neuton Regis et cum terra quam Walterus presbiter filius Roberti filii Leofr[ici] tenuit que ad ecclesiam de Porreton pertinet et preterea ecclesiam de Bekynton cum omnibus suis pertinentiis et ecclesiam de Kynemersdon cum terra quam tenuit Herbertus de Erleia que computatur pro dimidia hida et ab antiquitate temporis pertinebat ad ecclesiam de Kynemersdon et cum ceteris omnibus pertinentiis suis et capellam de Dirston cum pertinentiis suis et preterea unam virgatam terre apud Sumertoniam cum prato dominii apud Hibroc et duo curtillagia in villa de Lenga et communem pasturam in moris de Porreton ad quelt animalia et communem nemoris eiusdem more ad usus suos Hec omnia supradicta concessit eis dominus rex in liberam et in perpetuam elemosinam donavit habenda et imperpetuum possidenda libere et quiete integre et honorifice ad collocandas et sustentandas ibidem sorores ordinis sui que omnia bone memorie Willelmus de Erleia cuius cartas vidimus et propriis manibus contractavimus ad edificandam ibidem religionem canonicam antea donaverat et cartis suis confirmaverat Nos itaque quibus ex suscepto imminet officio religiosorum quieti paterna solicitudine providere consideratione memorate domus hospitalis Ierlm et fervore affectuose devotionis quam ad ipsam et fratres eius semper habuimus ipsam donationem et concessionem domini regis ratam habemus et acceptam et predictum locum de Bocland cum omnibus ecclesiis et capellis et terris et ceteris omnibus pertinentiis et libertatibus suis iam dictis fratribus hospitalis Ierlm episcopali auctoritate confirmamus ipsosque fratres in ecclesia de Bokeland et in ecclesia de Porreton cum prenominatis omnibus capellis et pertinentiis suis et cum omni iure quod ipsi fratres habent vel habere debebunt in ecclesia de Poulet nomine ecclesie de Porreton et in ecclesia de Cheddesia que est membrum ecclesie de Porreton et in ecclesia de Bekynton cum suis pertinentiis et in ecclesia de Kynemersdon cum pertinentiis suis et in capella de Dirston cum pertinentiis suis perpetuos personas instituimus ita quod omnes fructus et obventiones earundem ecclesiarum cum capellis et omnibus pertinentiis usibus ipsorum fratrum et sororum ordinis sui apud Bokeland existentium perpetuo applicentur et quod easdem ecclesias et capellas cum omnibus pertinentiis earum habeant et teneant integre libere et quiete sicut eas bone memorie Thomas archidiaconus aliquo tempore vite sue melius et liberius possedit salvis episcopalibus consuetudinibus et honesta sustentatione vicariorum qui in prefatis ecclesiis perpetuo ministrabunt Quod ut perpetue firmitatis robur optineat presentis pagine inscriptione et sigilli nostri appositione curavimus confirmare Anno incarnationis dominice millesimo CLXXXVIVI idus Novembris in plena synodo apud Tanton Hiis testibus Ricardo decano Wellen Thoma Bathon Rad[ulf]o Wellen Ricardo Constantien archidiaconis Rogero abbate Alingen Stephano priore Tanton Hugone priore Dunestor priore Montis Acuti Ioscelino capellano magistro Roberto de Goldeford magistro Alexandro magistro Waltero de Dunstanvyll magistro Rogero Thoma Dinan Waltero de Hereford