Charter Document - 02440096
Charter Number: | 02440096 |
---|---|
Cartulary Title: | Bath and Wells 1061-1205 Volume 10 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1186 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Rain[aldus] dei gratia Bathon episcopus salutem Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire quod G de Neapol prior hospitalis Ierlm in Anglia sicut pro certo accepimus congrue satisfecit canonicis de Bokeland quos dominus rex inde amoveri statuit pro collocandis ibidem sororibus hospitalis ipsis benigne assentientibus Ita scilicet quod tres eorum Brian[um] et Walterum et Aluredum scilicet et quartum eorum conversum Wynnegod[um] in domum hospitalis suscepit et eis ad petitionem eorum habitum eiusdem domus tribuit et duos eorum scilicet Albinum et Ricardum in monasterio canonicorum de Tant et unum Walterum scilicet in monasterio de Berlic et unum Walterum nomine similiter in monasterio sancti Bartholomei de Smethefeld apud London ipsis petentibus et optantibus in canonica religione honorifice recepi fecit Et ne ipsi imposterum aliquo modo reclamare presumant in hac re testimonium curavimus perhibere veritati