Charter Document - 02440095
Charter Number: | 02440095 |
---|---|
Cartulary Title: | Bath and Wells 1061-1205 Volume 10 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1185 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Rain[aldus] dei gratia Bathon episcopus omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris ad quos presens scriptum pervenerit salutem in domino Ex scripture sacre testimonio advertimus quod non dissimiliter offendit qui veritatem occultat quam ys qui mendacium proferre non metuit Ille enim veritatem celando prodesse non vult alter mendacium producendo nocere concupiscit Ne etiam veritatis quam scimus occultatio futuris unquam temporibus valeat generare dispendium ea que vidimus et audivimus producere curavimus in lucem ut amoto omni ambiguitatis scrupulo veritas de qua intendimus ab universitate vestra lucidius cognoscatur Profitemur ergo veraciter quod venerabilis vir Willelmus de Erleya dum adhuc viveret concessit quantum ad se pertinebat et voluit quod fratres sancte domus hospitalis sancti Iohannis Ierlm in Anglia haberent et perpetuo possiderent ad collocandas et sustentandas ibidem sorores ordinis sui locum de Bokeland cum ecclesia de Porreton cuius aliquo tempore patronatum habuerat et cum ecclesia de Bekynton et cum ecclesia de Kynemersdon et capella de Dirston que erant in fundo suo et cum una virgata terre in Sumerton cum prato dominii sui de Hibroc que omnia ipse pro salute anime sue contulerat prefato loco de Bokeland ad plantandam ibidem religionem canonicam per manum Thome archidiaconi avunculi sui sicut eius carte quas vidimus et propriis manibus contrectavimus contestantur Verum cum iam dicti fratres hospitalis Ierlm idem negotium protraherent et super amovendis quibusdam canonicis qui ibidem absque pastoris regimine latitabant regium favorem attenderent idem Willelmus de Erleya in fata concessit eandem erga fratres sepedicti hospitalis semper retinens voluntatem ita quod litteras sub sigillo suo domino Rand[ulfo] de Glamvyll super eodem negotio pro iamdictis fratribus deprecatorias porrexit ut amotis scilicet canonicis memorati fratres ibidem instituerentur ipsoque negotio nondum ad plenum consummato et domino Willelmo de medio facto aliquod munimentum vel cartas ab eo nomine eorum non sunt assecuti quod ne in preiudicium ipsorum fratrum qui locum illum de assensu regio dominique Cant et nostro et etiam ipsius Willelmi de Erleya optinuerunt possit imposterum redundare veritatem quam prenotavimus scripto nostro et sigilli nostri patrocinio curavimus roborare