Charter Document - 02440093
| Charter Number: | 02440093 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Bath and Wells 1061-1205 Volume 10 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1174 - 1188 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Regin[aldus] dei gratia Bath episcopus omnibus fidelibus per episcopatum Bath constitutis salutem et dei benedictionem Ne per taciturnitatem periclitetur veritas ubi precipue domus domini commodum vel iactura versatur tenetur quisque cum necessaria fuerit veritatis discussio super hiis que viderit et audierit veritati testimonium perhibere Inde est quod universitati vestre notum fieri volumus nos interfuisse vidisse et audisse quod Hamo filius Gaufredi in testamento suo legavit ecclesie de Briwton ubi ipse quiescit unam marcam redditus in terra de Carlcumba Quod ut in communem omnium notitiam veniat generaliter duximus declarandum Hoc autem actum est presente Agnete uxore ipsius Hamonis et presente Roberto filio et herede eius atque assensum prebente Presentibus etiam Ricardo Bath archidiacono Petro de Winton Hamone filio ipsius Hamonis Rad[ulfo] Savari Waltero Giffard Martino serviente ipsius Hamonis et pluribus aliis
