Charter Document - 02440080

Charter Document - 02440080


Charter Number: 02440080
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1189 - 1191
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Rain[aldus] divina miseratione Bathon episcopus salutem Noverit nos divini amoris intuitu dedisse et concessisse in puram et liberam et perpetuam elemosinam deo et hospitali beati Iohannis Baptiste quod est in Bathon ad sustentamentum pauperum eiusdem loci de qualibet acra totius dominii nostri episcopatus Bathon unam garbam bladi annuatim percipiendam Concessit etiam W prior Bathon et eiusdem loci conventus predicte domui hospitalis de singulis acris dominii eorum similiter unam garbam bladi annuatim percipiendam in perpetuum et decimam totius panis conventus et curie prioris et decimam totius casei unde decimam ecclesiis parochialibus dare non consueverunt et decimam carnium lardarii quod faciunt annuatim in curia prioris et monachorum apud Bathon Nos autem concessimus prefato W priori et eius successoribus et conventui Bathon quod in perpetuum libere ordinent et disponant de memorata domo hospitalis sicut de propria elemosina Quod ut ratum sit et firmum presenti carta et tam nostro quam ecclesie nostre Bathon et Well sigillis duximus confirmandum Quicumque vero huius nostre donationis et confirmationis paginam irritare presumpserint dei omnipotentis et beati Iohannis Baptiste apostolorumque Petri et Pauli et Andree omniumque sanctorum indignationem cum nostra se noverint incursurum Hiis testibus Alexandro decano Th subdecano Well magistro Godefrido de Lanton Willelmo de Cerda Iocelino capellano magistro Rogero de Doueliz Hugone Rogero Iocelyn Well Willelmo de Winton Rogero de Bona Villa Ricardo marescallo Adam de Ramesb et aliis