Charter Document - 02440075
Charter Number: | 02440075 |
---|---|
Cartulary Title: | Bath and Wells 1061-1205 Volume 10 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1174 - 1191 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Rainaudus dei gratia Bathon episcopus eternam in domino salutem Noverit universitas vestra quod nos donationem et concessionem quam Walterus prior et conventus Bathon Alardo camerario nostro fecerint de duabus virgatis terre quas iidem monachi haberent in manerio de Banewell de quibus memoratus Alardus predictis monachis quatuor solidos et nobis et successoribus nostris quatuor solidos pro ipsis monachis singulis annis reddere tenetur sicut in carta predictorum monachorum continetur ratam et firmam habemus eamque presentis scripti testimonio et sigilli nostri patrocinio communimus et confirmamus Hiis testibus Ricardo archidiacono Constanc Francone de Bohun magistro Alexandro magistro Rad[ulfo] de Lichelad magistro Roberto de Geldeford Willelmo de Cerd Iocelino capellano magistro Rogero de Doueliz Rogero de Simmidesbrigg Ricardo camerario Adam de Rammesberia Rad[ulfo] Cosin Iohanne filio Ricardi Hildebrando Henrico de Tracy Rainaldo Ruffo Ricardo filio Alani et multis aliis clericis et laicis