Charter Document - 02440070

Charter Document - 02440070


Charter Number: 02440070
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1186 - 1189
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus [] Raynaldus dei gratia Bathon episcopus salutem Noverit universitas vestra nos ratam et gratam habere concessionem quam fecerunt et carta sua confirmaverunt venerabiles fratres nostri Henricus de Siliaco prior et monachi Bermundes de ecclesia sua de Inglescombe dilectis filiis nostris monachis Bathoniensibus videlicet quod iidem monachi Bathon tenebunt in perpetuum ecclesiam de Inglescombe de monachis Bermundes sub annua pensione quinquaginta solidorum reddendo camerario vel ballivo de Bermundes apud Keneward ad duos terminos anni scilicet infra xv dies pasche xxv solidos et infra xv dies post festum sancti Michaelis xxv solidos Prefati autem monachi Bathon omnia episcopalia iura et omnes consuetudines acquietabunt Si vero pensionem pretaxatam statutis terminis non persolverint monachi Bermundes sine omni difficultate et contradictione ad ecclesiam suam de Inglescombe sicut legitima persona recurrant Hanc autem concessionem hinc inde factam ad instantiam utriusque partis carta et sigilli nostri munimine confirmavimus Quicumque autem huic nostre confirmationi obviare voluerit et de predicta pensione vel ecclesia de Inglescombe in dispendium monachorum Bermundes vel monachorum Bathon aliquid malitiose molitus fuerit auctoritate dei et nostra usque ad congruam emendationem anathematis vinculo constringatur