Charter Document - 02440068
| Charter Number: | 02440068 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Bath and Wells 1061-1205 Volume 10 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1189 - 1191 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Reginaldus divina miseratione Bathon ecclesie episcopus salutem in vero salutari Noverit universitas vestra nos statuisse et presenti carta confirmasse deo et beatis apostolis Petro et Paulo et ecclesie Bathon xl solidos annuos quos canonici de Brywton invenire debeant annuatim de ecclesia de Banewell et ecclesia de Westbur ad cereum quem ante maius altare perpetuo ecclesiam irradiare constituimus ut ibi lumen indeficiens perseveret Quod ut firmum et ratum permaneat presentis pagine testimonio et sigillo nostro roboravimus Si quis autem hanc nostre confirmationis scripturam violaverit indignationem omnipotentis dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli et nostram incurrat Hiis testibus Alexandro Wellen decano Thoma Wellen archidiacono Willelmo de Cerda magistro Rad[ulf]o de Lechel Rogero de Duueliz Hugone de Well magistro Nicholao de Lovariis Stephano de Waleton Ricardo camerario Ricardo marescallo
