Charter Document - 02440057

Charter Document - 02440057


Charter Number: 02440057
Cartulary Title: Bath and Wells 1061-1205 Volume 10
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1136 - 1191
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

R dei gratia Bathon episcopus universis sancte matris ecclesie filiis salutem Noverit sanctitas vestra quod querela monachorum Glouc que adversus Walkelinum clericum nostrum super decima de Burneham habebant in presentia nostra hoc modo terminata est Siquidem monachi Glouc duas partes decime dominii de Burneham ex donatione Haraldi de Ewias et Roberti filii eius suas esse tam cartis quam ydoneis testibus probaverunt ipsumque Walkelinum clericum pro eisdem duabus partibus predicte decime conventione et iuramento ad solvend[um] annuatim decem solidos sibi obligatum esse sufficienti probatione ostenderunt quod cum idem Walkelinus contradicere nullatenus posset tandem consilio nostro adquiescens predictam conventionem recognovit et quod eam deinceps pro posse suo fideliter et legitime teneret fidei sue interpositione promisit Unde quoniam ecclesiam Glouc et omnia que ad ipsam pertinent speciali caritate diligimus ea que in presentia nostra facta sunt ne futuris temporibus in dubium aliquatenus revocari valeant in scripta redigimus Insuper etiam caventes ne ulterius super hec eadem decima controversia emergat predictas duas partes sepedicte decime de Burneham simul et de Briene que in diocesi nostra sunt deo et monachis Gloucestrie episcopali auctoritate confirmamus et presentem confirmationis nostre cartam ut plenam imperpetuum stabilitatem habeat sigillo nostro confirmamus Valete